Quomodo substantiae in eo quod

Previzualizare referat:

Extras din referat:

Postulas, ut ex hebdomadibus nostris ejus quaestionis obscuritatem quae continet modum quo substantiae in eo quod sint bonae sint, cum non sint substantialia bona, digeram et paulo evidentius monstrem; idque eo dicis esse faciendum, quod non sit omnibus notum iter hujusmodi scriptionum. Tuus vero testis ipse sum quam haec vivaciter fueris ante com-plexus. Hebdomadas vero ego mini ipse commentor potiusque ad memoriam meam speculata conservo quam cuiquam par-ticipo quorum lascivia ac petulantia nihil a joco risuque patitur esse sejunctum. Prohinc tu ne sis obscuritatibus brevitatis adversus, quae cum sint arcani fida custodia turn id habent commodi, quod his solis qui digni sunt colloquuntur. Ut igitur in mathematica fieri solet caeterisque etiam disciplinis, praeposui terminos regulasque quibus cuncta quae sequuntur efficiam.

Communis animi conceptio est enuntiatio quam quisque probat auditam. Harum duplex modus est.

Nam ita una com munis est, ut omnium sit hominum, velut si hanc proponas: si duobus aequalibus aequalia auferas, quae relinquantur aequalia esse, nullus id intellegens neget. Alia vero est doctorum tantum, quae tamen ex talibus communibus animi conceptionibus venit, ut est: Quae incorporalia sunt, in loco j non esse, et caetera; quae non vulgus sed docti comprobant.

I. Diversum est esse et id quod est; ipsum enim esse nondum est, at vero quod est accepta essendi forma est atque consistit.

II. Quod est participare aliquo potest, sed ipsum esse, j nullo modo aliquo participat. Fit enim participatio cum aliquid jam est; est autem aliquid, cum esse susceperit.

III. Id quod est habere aliquid praeterquam quod ipsum est potest; ipsum vero esse nihil aliud praeter se habet admixtum.

IV. Diversum est tantum esse aliquid et esse aliquid in eo quod est illic enim accidens hic substantia significatur.

V. Omne quod est participat eo quod est esse ut sit; alio vero participat ut aliquid sit. Ac per hoc id quod est participat eo quod est esse ut sit; est vero ut participet alio quolibet.

VI. Omne simplex esse suum et id quod est unum habet. Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est.

VII. Omnis diversitas discors, similitudo vero appetenda est; et quod appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostendi-tur quale est illud hoc ipsum quod appetit.

Sufficiunt igitur quae praemisimus; a prudente vero rationis interprete suis unumquodque aptabitur argumentis.

Quaestio vero hujusmodi est.

Ea quae sunt bona sunt; tenet enim communis sententia doctorum omne quod est ad bonum tendere, omne autem tendit ad simile. Quae igitur ad bonum tendunt, bona ipsa sunt. Sed quemadmodum bona sint, inquirendum est, utrumne participatione an substantia? Si participatione, per se ipsa nullo modo bona sunt; nam quod participatione album est, per se in eo quod ipsum est, album non est.

Et de caeteris qualitatibus eodem modo. Si igitur participatione sunt bona, ipsa per se nullo modo bona 68 sunt: non igitur ad bonum tendunt sed ...

Descarcă referat

Pentru a descărca acest document,
trebuie să te autentifici in contul tău.

Structură de fișiere:
  • Quomodo Substantiae In Eo Quod
    • Referat.doc
Alte informații:
Tipuri fișiere:
doc
Diacritice:
Da
Nota:
7/10 (2 voturi)
Anul redactarii:
2007
Nr fișiere:
1 fisier
Pagini (total):
4 pagini
Imagini extrase:
3 imagini
Nr cuvinte:
1 432 cuvinte
Nr caractere:
7 250 caractere
Marime:
10.69KB (arhivat)
Publicat de:
Anonymous A.
Nivel studiu:
Gimnaziu
Tip document:
Referat
Materie:
Istorie
Predat:
la gimnaziu
Sus!